DITHMARSIA sive DIETMARSIA

DITHMARSIA sive DIETMARSIA
DITHMARSIA, sive DIETMARSIA
provincia Daniae, nomen habens a paludibus, quae in ea frequentes sunt: sita est in ipso Cimbricae Chersonensi introitu, ad Albis fluv. ostia, separaturque a Dania flumine Eydero. Inferiori Saxoniae adcensetur, etiamsi nune Daniae Regum Imperio subsit, quorum Fil. primogenitus hîc ex lege habitat. Bertius. Huius incolas, qui Holsatorum imperio se eximebant, debellaturus Ioh. Rex maximâ ab iis clade affectus est: periit enim Holsaticae nobilitatis flos, Rexque ipse vix evasit, a paucis agrestibus victus. A. C. 1500. Chytraeus par. 1. Sax. Postea vero, auspiciis Friderici II. duce Adolpho Holsato, triplici proelio superatis Ditmarsis adempta est barbara libertas, quam 400. Annis tuiti sunt, illiqueve sub iugum redacti, A. C. 1159. Idem. Ceterum huic genti, quamvis libertatem professa aegerrime dominos ferret, antiquissimis iam temporibus, Bremensium pontifices imperitavêre. Caroli Mag. laigitione, qui iuxta cum Stadensi Comitatu Ecclesiae adsignavit. Verum eos tuendae a Danorum Normannorumqueve incursionibus provinciae impares experti Impp. in Saxonum Duces contulêrunt. henrici Aucupis aetate, Henricum cogn. Calvum seu Pinguem, Comitem accepêre, A. C. 921. Rediit postea Comitatus ad Ecclesiam, et quae portio eius censebatur, Ditmarsia, Henrico IV. im perante, Udoni Salisquellensi Marchioni clientelae iure permissa est. Inde ad Ecclesiam reversam Hartwicus, ex Udonis, ut videtur, prosapia, Ecclesiae Bremensis Praesul, recepto familiae nomine Stadensi Comitatu, Ditmarsiam reddidit, taedio gentis, in quam numquam sine tumultu imperium esset; improbante Henrico Leone Saxonum Duce, qui Feudi Dominum sese gerebat. Is Reinaldum Comitem imposuit: sed Henrico apud socerum Britannum exule, Adolphus.V. Holsatiae Com. occupavit ditionem; postea cum Hartwico II. Archiep. transactum, ut restitutâ eâ Ecclesiae, Comites certum inde annonae modum perciperent. At Ditmarsi, morem gerere detrectantes, ad Woldemarum Slesvici tum Praesulem versi, Dani subire clientelam: mox post proelium ad Bornovedam, ad Adolphum reversi, circa A. C. 1189. Post ad Bremenses utcumque reditum, et cum Holsatiae Comitibus varia pacta inita, A. C. 1227. quae cum non sancte satis colerent, Comites non unâ vice ipsos aggressi, frustra tamen fuêre. Etiam a Friderico Imp. obsequium induere iussi, recusavêre, Bremensi Ecclesiae se subiectos causati. Inde bellum non ab uno Rege, cui a Friderico II. Dano et Adolpho Holsato Gottorp. renovato a Carolo V. Imp. iure, demum finis impositus, iis conditionibus, ut Ditmarsi veniam orantes, traditis belli instrumentis, Praefectis Principum post haec obtemperarent et in singula agri iugera, florenum annuum quisque persolveret, A. C. 1559. A'quo tempore, imperio Holsatorum femel bonâ fide admisso, quietius egêre: iure, quod in illos adhuc Bremenses Praesules praetendebant, a Suecis, Rotschildensi atque Hafniensi pactione, Daniae Regibus remisso. Vide Tob. Pfanner. de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. XI.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”